Latin
1.27 to 1.32
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.27-32
Not analysed yet
[27] Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres cadunt surgere. Capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Ceterum non promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in pelagus. [28] Qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus transnavigatusque est -adhuc freto navigabili pervius. Ima eius tenent parvae Pelasgorum coloniae. In summo fuit oppidum Acrothoon, in quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium erat. [29] Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit. Ibi est Potidaea, at ubi latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab Achivis capto Ilio remeantibus posita. [30] Tum Macedonum populi <ali>quot urbes habitant, quarum Pelle est maxime inlustris. Alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae. In litore flexus Megybernaeus, inter promunturia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit. [31] Canastraeo promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Ceterum longis et in altum inmissis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius per Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. Ante Axium Thessalonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. A Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat. [32] Terrae interiores claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia Tempe; hic Libethra carminum fontes.