Latin
LOCORVM OBSCVRIORVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 10
Unproofread scanNot analysed yet
Tentare uoluit Pontanus noster, quae summa in eo erat Latinae linguae autoritas, ut nouum omnino uocabulum in latinitatem reciperet, atque ut ita dixerim, Romana illud ciuitate donaret. Est autem apud nos torallus panis quidam peralbus, leni ac lucida crusta, in uarias circulorum formas intortus, qualis pro diuorum templis diebus uenditur solennibus: dictus quidem torallus à toris, ut ipse uolebat, siue to rulis, qui sunt in columnis. Eadem quoque Pontanus licentia liguris auiculae à liguriendo nomen usurpauit. Pag. eadem, uer. 13. Pistasis fons est Neapoli in decliui urbis regione. Olympias pars est Hermi montis in eius appendici bus Neapolim uersus, quod hodie Olympium dicunt. Versu eodem. Conicle locus prope Neapolim in collibus à septen trione urbem spectantibus: uulgò Canochiam uocant. Labulla riuus est, imò fluuiolus, per cuniculos Neapolim miro opere inductus: siue à labro, ut Pontanus uolebat, siue ut alij putant, à bulliendo dictus. Verum age &hoc coniunx, fas est, requiesce sub arcu.