Latin
LOCORVM OBSCVRIORVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 9
Unproofread scanNot analysed yet
Locus est prope Neapolim, occidentem uersus, paulum supra antiquam Palaepolim, ab Hercule, ut Pontanus putabat, dictus. Hechiam uulgus appellat. Pag. eadem, uer. 22. Ad antra Mineruae. Promontorium Mineruae significat, quod est contra Capreas, &Aenariam insulas. Herculis ad fontem. Vltra Neapolim sunt fontes, qui ab Hercule Herculani sunt dicti, ibique Heraclea. Pag. eadem, uer. 26. Butine. Sordidus Neapoli uicus, ubi uarij generis obsonia uenduntur. Vlmia. Neapoli etiam hic uicus est, prope arcem quae Noua dicitur. Versu eodem. Intortis torallis.