Latin
LOCORVM OBSCVRIORVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
LOCORVM OBSCVRIORVM Claudicat hinc heros Capimontius. Locus in collibus Neapolim à septentrione spectantibus, agris uillisque celeber: &quia montosus, ideo claudus dicitur. Carmeli ad fontem. Fons est in foro Neapolitano iuxta aedem diuae Mariae Carmelitanae. Platamonis. Platamonias celebrat, excauatas ad li tus prope Neapolim, ac factas manu hominum specus, quas uetustas, salsaque maris aspergo magnaè parte con sumpsit, temporumque ipsorum iniquitas: loca nimirum ad uoluptatem, aestiuasque deambulationes atque conui uia excogitata. Pag. 363. uersu 10. Ipsa seni blandita senem cupit. Per senem hunc, cui tantu Antiniana blanditur, seipsum intelligit, qui rus suum in Antiniano habens, Antinianam Nympham identidem celebrat. Blanditur autem ipse sibi tacite poëta, continuatque allegoriam hanc toto discursu, quo de Antiniana agitur. Nascetur qui longinquis procul aduena terris. P. Virgilium Maronem intelligit, qui Neapolim diutius coluit. Nasceturque alius longo post tempore pastor. Seipsum Pontanus depingit. FINIS. PONTANI AD LVCIVM FRAN ciscum filium Vrania, siue De stellis Liber primus, V I coelo radient ignes, quae sydera mundo L abantur tacito, stellis quibus emicet ingens S ignifer, utque suos peragant errantia cursus, V nde hominum genus, &pecudes, unde aequor, &aura C oncipiunt motus proprios, unde optima tellus E ducit uarios non uno è semine foetus, E trerum euentus manant, seriesque futuri, D ic dea, quae nomen coelo deducis ab ipso, V ranie, dic Musa louis clarißima proles, E ttecum castae ueniant ad uota sorores. (Dum canitis, resonatque cauis in uallibus echo, I pse legam laurique comas, hederamque uirentem, I pse aras statuam uiridi de cespite, &umbras L ustrabo, tumuloque feram solennia dona D ilecti uatis, uiridi quem monte sepultum. P arthenope, liquidamque colit Sebetos ad undam. I pse chori pater, ac princeps, &carminis autor P hoebe adsis, noctisque decus Latonia uirgo, D ijque deaeque omnes, quorum sub numine coelum est, Tuque adeò comes Aonidum dux optima uatum A Ima Venus (teneros nati sat lusimus ignes) Dum coeli erranteis ignes, dum sydus amatum, Quo terraeque, fretumque, &magnus concipit orbis,