Latin
LOCORVM OBSCVRIORVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 16
Unproofread scanNot analysed yet
Dum canimus quae signa tibi, quod pareat astrum,
D iua faue, &niueis felix allabere cycnis.
O mihi si Charites spirent, si blanda canentis
G ratia Mopsopio contingat labra liquore.
T uuero nate ingenteis accingere ad orsus,
E tmecum illustres coeli spaciare per oras:
N anque aderit tibi Mercurius, cui coelifer Atlas
E stauus, ¬as puerum puer instruet artes.
Prima deum terras glaciali sydere circum
De luna.
L una meat, coelumque suo terit ultima curru.
D ux clara in tenebris, alienae obnoxia flammae.
A emula fraternis radijs, &solis ab ore
O rafouens: quantumque ab Apollinis igne recedit,
H oc magis ipsa suum fundit mortalibus ignem.
C ornibus auratis primum, mox fronte refulget
I am media, medium coeli dimensa uolumen.
Atque hinc obliquos uultus, turgentiaque ora
N octe refert, tandemque uago digressa meatu
Exurgit solem contra, plenoque coruscam
&rbe comam, &fuluo totum caput explicat auro. S eptima quinetiam ut coelo conceßit ab alto Mole grauis, septem ore uices, septem ore figuras Mutat agens circum, &paruum conuertitur annum.