Latin
125
Pontano, Carmina. Vol. 1 125
Unproofread scanNot analysed yet
N ereides: uacuis sunt muta silentia in antris.
At postquam summotae epulae, mensaque secunda,
L uditur, ipsa patri pomum, &carchesia libas.
L ibantis conuiuae oculos, atque oscula, &ipsos
C andentis dextrae articulos, limbumque fluentem
Mirantur: calices Marti cecidere remißi,
Dum stupet, inque genis haerentia lumina figit.
Inducis mox &choreas, medijsque choreis
A ura leuem tunicam surae subduxit: ibi ille
E nituit plantae decor, atque argentea nudi
F orma pedis, fulsitque genu pars prima nitentis,
Qualis nocturna fulget tuus Hesper in umbra,
Dum tenuem plantae acclinans inducis amictum,
AC femori pudibunda times: saliere papillae
P ectore de niueo, ac rarum decus aëra lustrans
P raestrinxit spectantum oculos, texitque ruborem,
Qui tibi per niueos furtim surrepserat artus.
H ic finis choreis: citharam mox aurea sumis,
I nsigne &plectrum gemmis, chordasque sonanteis.
I psa leui digito sensim tangisque, premisque,
A c uocem neruis, digitis quoque carmina nectis
E modulans. Siluere aurae, siluistis &undae,