Latin
126
Pontano, Carmina. Vol. 1 126
Unproofread scanNot analysed yet
V enistisque, aliâs immotae, ad carmina cautes.
I am sopor inductus cantu compresserat ipsos
C onuiuas: tum docta lyram, tum fila recurris,
Atque abigis uolucres uarianti pollice somnos.
T umnatam pater amplectens his uocibus infit:
Consensu superum summo, aequoretque senatus
D ebetur formae precium, &decus omne, tibique
C oncedant &Nereides, concedat &aequa
P allas, &ipsa meo ponit quae membra cubili,
V na interque deas, &formosißima Nymphas.
E cce tibi citharaque potens, dux ipse choreis
C oncedit Phoebus, citharam quoque tradit habendam,