Latin
144
Pontano, Carmina. Vol. 1 144
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam illi faueat felicibus ignibus aether,
N on nisi cum magno uenient alimenta labore.
Quòd si forte minax longè aduersabitur astrum,
D iuulsus rabidi mandetur dentibus ursi,
A ut Attaeonio ueniet mala praeda Melampo,
A ut catulos impasta trahens lea deuoret artus,
Haec Leporem nam fata manent: hinc nomen &astro.
Nec uero leporem tantum, capreas ue fugaceis,
A ut timidos agitent praeclusa indagine damas,
Quis Iugulae inspirent auras, &amicus Orion,
O rion dextra iaculum, ac uenabula gestans,
I nsignis balteo, &longè radiantibus astris.
Quin ipsis in speluncis, in rupe cauata
E xcipiant ursum impauidi, &uenabula contrà
O biectent, densisque actum de saltibus aprum
I nnisi expectent hastis: it calle silenti
E fferus, ac fuso spumant uirgulta ueneno.
N ec uasto timeant aut comminus ire leoniV enatus iuuat audaces, agiturque iuuenta I nsyluis, interque canes, &retia, nec iam A ut coniunx placet, aut thalamis nox acta sub ipsis.
Hos animos magis atque magis mauortius heros
A ccendet, rutilo si forte aspexit ab astro,
Annuat &placido facilis quoque Iuppiter ore.
H aud etiam si qua hoc ipso sub sydere uirgo
L ucem hausit, dubitet saeuarum lustra ferarum
A ut ferro petere, aut saltus intrare repostos,
psa horrens iaculo, Tyrijsque ad terga sagittis: Qualis in Aetolùm campis Meleagria uirgo S trauit aprum, primamque manu stringente sagittam I ntorquens, ausa est spumanti occurrere monstro, Mox laeta &spolijs, famosa &caede superba. Qualis &Aethiopum quondam sitientibus aruis n fuluum regina gregem sese armat, &audet
S ola pedes sese irato obiectare leoni,
I nsignique arcu, &duplici zenobia telo.
Quinetiam monstra undisoni fluitantia ponti
S ollicitent, uiolare imi &penetralia Nerei
H aud timeant, dum ferratis per marmora contis
D iscursant, pelagoque trahunt humentia lina,
A ut alta scopuli è specula fixum aere tridentem
E xpediunt, ferroque gregem, &pecuaria Protei
P er costas, per terga forant: fluunt aequore foeda
I Iluuies: imo trepidatur abusque profundo.
Tantum adeò Iugularum ortus per tela, cruoremque
In syluis, in speluncis, &in aequore saeuit.
P raesertim si falce senex radiarit ahena
I ratus pelago, iratus uariantibus undis,