Latin
146
Pontano, Carmina. Vol. 1 146
Unproofread scanNot analysed yet
Atque aliquis, post multa tamen discrimina, somno
Dum fruitur, capit &placidam per membra quietem,
A ccipiet iugulo gladium, &delatus ad umbras,
L ethaeas umbras, rigidum ac Minoa, negabit
A utorem nosse, &certam deposcere poenam
I ncertae necis. Hoc Martis uerus efficit ignis,
S iquando bijuges tenet ad praesepe ligatos,
Et Cancri fera terga premens Atlanta fatigat
O ceano approperans: deerit iugulator, &omne
T clorum genus: ad maneis tamen ille sopore
D euictus ueniet: sopor illum ad funera ducet,
C ondet in aeternam languentia lumina noctem,
H aec loca si pater Idaeus, si Cypria uirgo
I nsideant, quum coeruleos it Cancer in amnes:
Nanque soporiferam pariunt haec signa quietem,
A eternoque premunt mortalia pectora somno.
At cui natali procyon sese extulit ortu,
V Itima quum obuersi curuant se brachia Cancri,
Non ipse umbrosos saltus indagine cinget,
Non canibus timidos aget arcta in retia damas,
S picula sed latoque parat uenabula ferro,
Nodosasque plagas, pedibus quoque uincula nectit
I nsidians, acrem ue dolet saeuire Melampum,
V mbronemque sequi, rapidumque ad septa Lycarban,
Quin Isan, catulosque Isae formabit ad arteis
Humanas, tacitum ad nutum Asteriona uocabit
B landitor, dignum &Musis praestabit alumnum.