Latin
192
Pontano, Carmina. Vol. 1 192
Unproofread scanNot analysed yet
Quae face ter iaculo immanem gladioque Ophialten
Ambußit, dum mento illi riget horrida barba
I Iluuie foeda, &squalenti emarcida coeno,
Quanta nec hirsutis tercentum pendeat hircis
Nidorem incensa, &saeuam dedit usta mephitim,
Qua somno superi exciti, rapido arma tumultu
E xpediunt, ciet ardenti Venus agmina torre.
F orte etenim Cytherea toro surrexerat, &se
Martis ab amplexu nocturnis usa tenebris
S urpuerat, roseoque diem properabat ab ortu,
Quo furta, &longae caelaret gaudia noctis.
P rima igitur uenientem hostem dea sensit, opemque P rima tulit, sed longè illi laus maxima, quòd iam T erribilem galeam tractare, atque aere rigentem C oniferam ingentem, atque igneis, flammasque uomentem A usa, quòd iratum comitata ad moenia Martem Ante illum iaculata facem, atque è turribus ignes,
Nobilis &facie, &generosis nobilis ausis.
E rgo ubi candenti sese dea iunxerit astro
E xoriens, fulget notus quo sydere Piscis,
E t Phoebe nitido felix decurrat olympo,
N ascentur, quos relligio, quos aequa, piumque
O blectent, cultusque deum, &reuerentia casti.
N ascentur, qui classe maris uada coerula uerrant, Qui terrarum obeant uarios, uario ordine tractus. I Ili etiam ingenteis animos ingentibus actis A diungunt, &bella animis ingentibus audent Et pelago, &terris gerere, ac fera praelia miscent
V ictores, sed amor media inter tela recursat,
V ictoremque hominum subigit dea uirginis armis.
Atque utinam non regum odijs, non saeua per iram
C ontingat mors, &fato rapiantur iniquo
Talem olim rapidas Phrygij Simoentis ad undas
A eneam dea progenuit, quem fortibus armis,
I nsignemque animi iuuenem tot adire labores
I mpulerint, &fata nouas exquirere sedes.
H inc humeris patrem, inde deos, &sacra ferentem, I actatumque mari magno, Libycosque per aestus, A ccepit uirgo hospitio, iunxitque hymenaeos. Mox fineis quaerentem Atauum, Tybridisque recessus I ntrantem, regna excipiunt, dotaliaque arua. H inc atrox bellum exoritur, pro coniuge certat H inc Rutulum manus, hinc fulgentibus Arcades armis.
Actandem uictor potitur regnoque, toroque,
S ed fato cadit infelixe aua ad antra Numici.
H unc Libyae quondam errantem per deuia mater
T utata est, hunc turbatis Aquilonibus actum
E ripuit medijs è fluctibus, hunc &in arcto
B ellorum casu, Simois quum &Xanthus, &Ilij
S anguine manarent campi, &mare caedibus horrens, S cuta uirum, galeasque, &fortia corpora uersat,
I psa enses, ac tela inter, flexusque rotarum
A stitit, &graue pro nato fert saucia uulnus,
Non potuit tamen immitis placare fluenti
C rudeleis latices, praefixaque saxa sub undis,
V squeadeò nec fata deum mutare potest uis.
Digrediens haec ante puer non dicta docebo,
u memori mea uerba animo, ac sub pectore conde,