Latin
194
Pontano, Carmina. Vol. 1 194
Unproofread scanNot analysed yet
O mnia clauduntur coelo, coelum omnia secum
Mole sua rapit, &celeri uertigine torquet.
I mmotumque nihil patitur, tamen intima tellus
S tat semper, medium quoniam conceßit in orbem.
S tant axes, quibus ipse super uersatur olympus.
I psa quidem oceant circumque, intraque sonanti
Alluitur tellus fluctu, ac uelut insula toto
I nsurgit ponto, &medijs stans prominet undis,
Quas cursu uaga, &alterna sub luce refulgens
L una ciet, luna aestiferos motura tumultus.
I am terras. pontumque unà complectitur aër
H uc illuc uentis agitatus, &aequore aperto
Raptans imbriferos piceo cum turbine nimbos.
Quicquid enim tellure ima, ac rorantibus undis
E xhalat, paßim huc sublato corpore fertur
E uectum Solisque rotis, Lunaeque quadriga.
Densatum mox in nubes pluuiamque, liquescit.
I psa autem Luna in primis fluitantibus auris
I mperat, &coelo citimos cum torqueat axes,
Acspatio breuiore rotas agat, uque deorum