Latin
FVLMINIS DIVERSAM VIM ESSE
Pontano, Carmina. Vol. 1 260-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc etenim afflatu tenui pecudemque, bouemque,
A ut uirides tondentem herbas, aut ilice ab arcta
Arcentem nimios animosi syderis aestus
E xanimat, nulla ut maneant uestigia mortis,
O pertatum ut credas armenta haurire soporem,
Vt placidum uideas pastorem ducere somnum,
N unc ustos artus, atque ossa rigentia cernas,
Non faciem, non ora hominum, non corpora noris,
N unc ipsis etiam in stabulis, mirabile dictu,
Quadrupedem exoluit, pedibus quoque ferrea demit
V incula, &intacto terram quatit ungula cornu.
I Ilaesus sonipes alta ad praesepia mandit.