Latin
FVLMINIS DIVERSAM VIM ESSE
Pontano, Carmina. Vol. 1 260-3
Unproofread scanNot analysed yet
V idi ego, quum incolumi totus pede calceus arsit. S enserunt alij fuluum effluxisse metallum E loculis: tanta est uis insita fulminis auris. Rara etenim densis cedunt, at densa repugnant 3 psa obiecta sibi, contrà &sua praelia miscent: Concedit duro tenerum, &penetrabile acuto: D ißipat afflatu subito leue: trudit ad imum, Quod graue: diffringunt rigida, atque obtusa recludunt: I nsinuant, tenui quae disploduntur ab aura. Quin uariant etiam uires, &uulnera teli F ulminei, seu marmoreis se in turribus altum I mpegit, seu littorea desedit in alga, A ut quae per mediam fumant foenilia brumam. DE STELLIS CADENTIbus, &ignitis trabibus. Saepe per aestatem coelo si forte silenti A ut carpes iter, aut mauortia signa secutus, T raduces uigilem per iussa silentia noctem, C ollucere faces, coeloque cadentia cernes S ydera, &incensos per sudum albescere tractus. H alitus hic modicusque &caeco impulsus ab igni ncidit in gelidas ut primum frigoris oras, Nec potis incretum longè exuperare rigorem, T orquet iter fugiens nunc huc, nunc mobilis illuc, Donec conceptam traxit per uiscera flammam. N unc proprio incensus raptu, nunc terque, quaterque