Latin
FVLMINIS DIVERSAM VIM ESSE
Pontano, Carmina. Vol. 1 261
Unproofread scanNot analysed yet
E xagitata ferens impactae uerbera nubis.
Ast ubi summotosque locos, atque aëra summum
P eruasit, quà continuus conuertitur orbis,
Hic rapido impulsus cursu, uertigine &ipsa
Incensus, uaria splendet per inane figura.
A rida concipiunt ignem, feruetque agitando
S piritus: incendit pugnantia corpora motus.
S iue igitur lato amplexu, multumque coacta est
Materia, atque ingens series, &longior ordo,
S eu contrà breuis, &tenuem sortita uigorem,
Quae facies, quae forma etiam, qualisque figura,
T alis in aërio perlucet uertice flamma,
N unc iaculi in morem, ualidus quod torserit hostis,
N unc quales splendent lychni laquearibus aureis,
Nunc qualis tenueis ignescit stuppa per auras,
N unc flectit sese in spiras sinuata draconum,
Nunc micat, ut celeri fallantur lumina sensu,
N unc cadere ut timeas ex ipso sydus olympo.
S aepe etiam torrem ambustum rutilante fauilla
C ernere erit, coelumque cauo se scindere hiatu.
Tum quum sub noctem obscuram, atque in nube profunda Nigrescit uapor, &permultum coerula fumant F omenta, trahit &subitam uis ignea flammam. 1 llicet è medijs tenebris, fumoque frequenti