Latin
TREIS ESSE AERIS REGIONES
Pontano, Carmina. Vol. 1 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
TREIS ESSE AERIS REGIONES. Et quoniam treis in partes distinguitur aër, P rima aequè patiens est frigoris, atque caloris, Alternasque uices alterna sorte rependit. V ere tepens, aestate calens, eadem horrida bruma P roxima ab inflexu radiorum amota, malignum F rigus, &algentem latè complexa rigorem, I nquam coeruleus paßim uapor actus inerrat, Vnde cadunt imbres, unde &nix concitat alas. V Itima torrenti semper sitit usta calore, F lammarum consueta uagos inuoluere tortus. H alitus ille igitur longè ualidusque, potensque H uc penetrat, superatque hyemes, &frigora uictor. DE LAMPADIBVS, ET ALIIS ignitis figuris. Ergo aut est partes aequè diffusus in ipsas, E tlato arescens incendia suscipit orbe, L ampadis in faciem, quae plurima nocte refulget Ante deos, aut in latus inclinante figura