Latin
TREIS ESSE AERIS REGIONES
Pontano, Carmina. Vol. 1 263
Unproofread scanNot analysed yet
C ontrahitur, magis hinc, inde altera prominet ala, Vtcrassum aut credas lapidem, aut ignescere truncum: I pse quidem dextra pellem trahis: illa trahentem I am sequitur protenta manu, sed parte sinistra S ubtrahitur, quodque hac accedit, demitur illac. H inc titubant duplices sub iniquo pondere lances, A ut sparsim fusus, rapidoque abreptus ab igni S cintillantem animam uomere, atque efflare uidetur: Vtquando in stipulis furtim uagus incidit ignis, H uc illuc dispersa uolant incendia, nec se M iscet flamma, salitque leueis per feruida culmos. S ed neque tam tenuis terrarum est halitus, ut non Et densas habeat fumoso in corpore parteis, Quae sursum raptae, totoque uolumine mistae