Latin
TREIS ESSE AERIS REGIONES
Pontano, Carmina. Vol. 1 264
Unproofread scanNot analysed yet
D ensantur, leue in aërium se tollit acumen
C onsurgens: grauiora suo sese ordine ad imum
D etrudunt, donec cunei sub imagine flammam
C oncipit, &rutilus micat inter sydera conus.
T unc aliquis limosa agitans ad flumina Nili
P iscator, dum nocte oculos ad sydera tollit,
O bstupuit, doluitque simul super astra referri
P yramidas, ueterumque rapi monumenta uirorum,
A egyptumque suis superos spoliare trophaeis.
I nterdum longam erectus consurgit in hastam
P arte leuis, parte obducta caligine densus.
Non tamen ut maiora trahat uestigia cauda.
H oc quondam telo Tityon per uiscera adacto
S trauit humi, stratumque nouem per iugera uictor
E xtendit, thalamos ultus, tentataque matris
F ulcra, nec indignos statuens Mars ferre dolores. L audarunt facinus superi, atque hinc ipse superbus
S picula non ponit manibus, non deserit hastam.
Aëris haec partim media regione feruntur
I psa suis incensa opibus, dum uulnere crudo
C ertatim exercent uires, &praelia miscent:
A estiferis partim in campis, regione suprema,
Quà coeli uertigo agitans rapit, unde coruscat
T ractim flamma rubens, atque ignea fulget imago.