Latin
DE VIA LACTEA
Pontano, Carmina. Vol. 1 291-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nate etiam si quando oculos ad sydera tollens,
A Ibentem coeli tractum mirabere, forsan
A ddubites quae causa uiam signauerit, an sit
H alitus idem autor, longo quem tramite ductum
S tellarum densus circum se complicat ordo.
Quippe uagus Solem fugiens, torrentiaque astra,
I n laeuum, dextrumque latus declinat, &ipsa
R aptatus circum coeli uertigine candet
S yderibus latè sparsus, pallentiaque ora
ellarum, atque amnes lactis sub imagine praefert.
Nanque acies obtusa, &non penetrabile lumen,
E tseries numerosa, minutaque corpora paruis
I n spatijs uersata, procul candere uidentur,
Dum nequeunt radios iaculari, &stringere flamma,
C andet, &à multa caligine consitus aër
H inc, illinc agitata, &lactea constat imago.
Nec tibi non fera sunt saeuorum nota Gigantum
P raelia, non phlegraea phalanx, superûmque labores, I ntentansque deum excidium Briareius ensis. E rgo illi simul ingenteis inuoluere montes ABoreaque, Austroque: ingens simul ardor utrinque,