Latin
DE VIA LACTEA
Pontano, Carmina. Vol. 1 292
Unproofread scanNot analysed yet
V trinque &metus ingens, exitiumque paratum.
T erra nouum auxilium natis tulit: excitat antris
Nigranteisque globos fumorum, &sydera foedat
P ulueribus, tetra offundens caligine diuùm
A ttonitas acies, atque arma micantia frustra.
C edebat rerum genitor, cedebat &ipse
B ellipotens Mauors: frustra Latonia tendit
D ictaeos arcus: nigrantem ex axe Booten
E xcussat caligo, haurit globus Oriona
P uluereus, caecum capulo dum sustulit ensem.
E cce autem flammis, &luce coruscus eoa
P hoebus adest: Phoebum sensit nox: illicet ipse
R estituitque aciem, &dextra, laeuaque coegit
C edere fumificum discusso puluere nimbum.
E rgo ubi laurigeris uictoria constitit alis,
E tcoelo pax nota redit, monimenta quòd essent
Antiquae pugnae, uolucres subsidere fumos
E tstatuit pater, &solio sic iußit ab alto.
Atque hinc puluereus manet inter sydera limes,
Qua uictor pepulit flammato turbine Phoebus.
Nec uero naturae omnis uis cognita, quando
Multa latent: tamen &causas scitamur, &unde
P roueniant. Candorque uiae, limesque per astra
F usus in incerto est: nebulas in sydere Cancri, An ne eadem caligo, eadem quoque causa notarit, H oc quoque in incerto est: nam plura subesse uidentur, Quae certent ratione eadem, aut aduersa repugnent, Lactea cur niueo canescat semita tractu, C urnebulosa cauo pallescant sydera uultu.