Latin
IN VRANIA
Pontano, Carmina. Vol. 1 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
ne cultum nota est historia, ut est apud Macrobium: quod &tabella marmorea uetustißima Neapoli inuenta testantur, quae est penes Actium Syncerum, hocque continet. HBONI ERIPANETTATA OES, r. 1Ο1ΝΙΟΣ ΑΚΤΑΑΣ ΝEΔΤΕΡΟΣ ETPATETZAMENOΣ ERITPORETV ΣΑΣ ΔHΑΡΧHZAΣ AATKEAAPXHZAZ. Amalphaeis Nymphis. Amalphis urbs maritima in Picentinis, Citriorum copia, fontibus, atque aëris salubritate nobilis: clara &Andreae Apostoli se pulchro. Vrbem hanc Magnetida in Hortis Hesperidum Pontanus uocauit, quòd eius ciues magnetis usum nauigantibus primi, ut fama est, monstrauere. Vnde est Antonij Panhormitae carmen in urbis eius laudem: Prima dedit nautis usum magnetis Amalphis. Asteriona. Asterionem celebrat poëta canem suum. Ariadna Pontani coniunx. Elisa Ariadnae mater. Deserto Gauridis antro. Gaurus, Misenus, Pau