Latin
IN VRANIA
Pontano, Carmina. Vol. 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
silypus, Veseuus, clari satis per se montes. Item Nesis nota inter Pausilypum &Puteolos insula, ut loca Nea poli uicina à Pontano non uno in loco celebrantur, sicut &alia multa, ut Sebethus, Lyris, Phormiae, Caieta, Sirenum scopuli, caeteraque alia. Pagella eadem, uer. 12. Antinianaeisque rosetis. In monte, qui Neapoli ab occidente imminet, locus est Antinianum nomine, nec procul inde est Patulcium, ubi sepulchrum ostenditur Virgilij: quae duo loca sub Antinianae, &Patulcidis Nympharum nomine Pontanus saepenumero celebrat. EX PLANATIO. Sub Patulcidis quoque nomine ad Virgilium ipsum alludit. Sua lumina in amnem. Defigit Stella. Stella mulieris nomen Ferrariensis, quam Pontanus in delicijs habuit. IN HORTIS HESPERIDVM. Pagella 290. uersu 11. Deliolosque hortos. Deliolum fons est prope Nea polim in uia Acerrana, quem Alphonsus Calabriae Dux sumptuosis aedificijs exornauit, ac Pogium regale appellari iußit: quod adhuc manet nomen, priori abolito. Niasias arbor. Nias Hesperidum fluuius. Phaurusij ruris. Phaurusij populi sunt ad mare Hesperium. Pag. eadem, uer. 21. Stachiritides syluae. Stachiris fluuius in Hesperium labitur mare. Cloneide fronde. Clonia palus in regione Hesperidum. Paliurides. Paliuris palus Hesperidum.