Latin
HYMNVS IN NOCTEM
Pontano, Carmina. Vol. 1 435
Unproofread scanNot analysed yet
Coniugis, extrueres Halcyonea mari.
S cylla patrem cupias, Tereu gaude in Philomena,
In scopulis Echo, flore Hyacinthe nouo.
At uos nunc undae, quae sic iam curritis undae,
Currite, festinum iam celeretis iter.
E tuos ô syluae, quae nunc sine fronde rigetis,
Gaudete arenteis deposuiße comas.
A rerent colles, squalerent gramina, nostra
Si mala sentiret, mella relinquat apis:
N idum auis in syluis, memor &tibi semper amati
Coniugis, erueres Halcyonea mari.
cylla patrem fugias, Tereu moere in Philomena,
In scopulis Echo, flore Hyacinthe tuo.
C or dolet, &gelidus torpet sub pectore sanguis.
Sed tamen inuitum dicere cogit amor.
Mens abit, &mutis iam lingua in faucibus haeret,
At dolor iratum cogit acerba queri.
Vnde meas primum sumam Faustina querelas?
Quod mihi principium, qui mihi finis erit?
ana fidem, &casti fregisti iura pudoris. Vana deos testes fallere uana potes? ngrata &miseri contemnere munus amantis, Obsequijque potes non memor esse mei? At quondam Libycis leo dum mugiret arenis, Saucius Androcli munere sensit opem. nde comes socio permansit fidus in antro, Et precium uictus raptaque praeda fuit.