Latin
HYMNVS IN NOCTEM
Pontano, Carmina. Vol. 1 436
Unproofread scanNot analysed yet
Quumque cruentasset Romanum caede theatrum,
Abstinuit medicas ille ferire manus.
S cilicet humanis aliena est gratia rebus,
Iustius ingenium debet ineße feris.
Quid si me longae premerent incommoda uitae?
Inficeretque meum cana senecta caput?
Non sic Tithono coniunx eoa relicto,
Est illum uiduo passa iacere toro.
Quamuis ille senex, quamuis foret ipsa puella,
Non tamen ipsa suum spreuit iniqua senem.
ed lacrymis charum satiabat moesta cubile,
Quum iuga luciferis manè ligaret equis.
I ndoluitque suos lucem deposcere currus,
Officio cupiens praeposuisse torum.
N ec minus Aurorae, quàm summo grata tonanti,
Olim Dircaeis nox geminata iugis.
S cilicet huic teneri suberat quia cura pudoris,
Atque fides constans, ingenuusque pudor.
S ed caue neglectos, quos nec periura uereris,
Nulla quidem laesis gratia coelicolis.
estis Apollineae Neptunnia moenia Troiae, Dardaniumque genus, Dardaniusque cinis. estis, qui falsi propter periuria nati,
Indidit Aegaeo nomina uana mari.
S inon iuratae spreuisset tela Dianae,
Cydippen frustra commonuisset amans.
H oc est quòd miseras deterrent fulmina gentes,
Hoc dedit irato tela trisulca loui.
V idi ego quae Veneris fallendo iura resoluit,
Persidiae poenas saepe luisse graues.
V idi &quae roseo fuerant suffusa rubore,
Pallida, &in lentas ora reuersa genas.
E tnitidos olim dentes mutasse colorem,
Proque coma niueam surgere caniciem.
ed prius aut Mauro ueniam fera praeda leoni,