Latin
ANIMVM SVVM ALLOQVITVR
Pontano, Carmina. Vol. 1 509
Unproofread scanNot analysed yet
rimus honos pietasque deo, templisque dicatis: Hoc primum discant pignora nostra uide. T empla adeant castè, castisque pijßima uotis Dona ferant: gaudet simplicitate deus. Tum colere antiquas artes, maternaque iussa, Atque agili discant carpere pensa manu. ndigitis acus, ante pedes intexta quasilli Viminaque, &fuso stamina torta leui. oc Tanaquil opus, hos mores Lucretia monstrat, Phylacidae hos coniunx, Telemachique parens. Multa pater materque ualent infundere natis. Transit &in seri iura nepotis auus. nsita sed studio uis confirmanda fideli est, Natura ut mores induat usa bonos. A rte opus est: artem solers quoque perficit usus. Perficit ars quicquid repperit ingenium. ponte sua quamuis tellus foecunda, nouari Poscit, &optata gaudet arantis ope: ponte sua uitis profert Bacheia racemos, Sed tamen aßidua falce colentis eget. Quid quòd quae sterilis natura creuerat arbos Insita pomiferas portat onusta comas? A rte igitur natura iuuatur, &arte magistra Sumunt diuersos pectora nostra habitus. ormat aratorem domita ceruice iuuencum Agricola, ut currus axe sonante ferat. F ormat equum domitor, sic ut petat obuius hostem, Sensit ubi audaces signa dedisse tubas. Dum tenera est aetas, dum mens, patiensque magistri, Tum proprias artes quisque docendus erit. E rgo dum molles animi, nunc imprime mater Quae pietas, quae lex, sasque, pudorque iubent. P lura licet nostras commendent dona puellas, Matronae decus est una pudicitia. orma breuis, uigor est animi splendorque uirilis.