Latin
ANIMVM SVVM ALLOQVITVR
Pontano, Carmina. Vol. 1 511
Unproofread scanNot analysed yet
Munificam regis addecet esse nurum.
Nos pudor ac probitas, nos uitae ruga seuerae,
Nos labor insomnis, mensaque parca decet.
O cia nequitiam suadent, dat luxus amori
Fomenta, in uenerem saeue Lyaec rapis.
D icitur &fontes, fontanaque numina amasse
Quae dea tutelam uirginitatis habet,
L enaeos latices odisse, &pocula Bacchi,
Pocula uirginibus perniciosa suis.
C alisto Arcadicis cur ursa errauerit agris,
Fama tenet sacrum destituissechorum.
Naiadum &latebras medijs petijsse diebus,
Sermone &longas continuasse moras.
I llic Oenones miseros cognouitamores,
Cognouit uersos ad sua furta deos.
I llic Eueni natam pugnacibus armis
Abreptam, atque idae praeposuisse torum.
C ognouit spretum dilecta ab uirgine Phoebum
Euenum rapidis sponte subisse uadis.
Qualia dum memorant faciles ad furta Napaeae
Arcas amat uersos ad sua uota deos.
C orrumpunt mala dicta animum, moresque uerendos