Latin
AD VXOREM
Pontano, Carmina. Vol. 1 541
Unproofread scanNot analysed yet
AD VXOREM. N atalem Domini sine me, Ianique calendas, Et sine me regum tempora tristis agis, ristis &in templis ad publica munera perstas, Tristis &à templo quum petis ipsa domum. llic te absentis torquent monumenta mariti, Ante tuos oculos quae tibi multa iacent. llic desertusque torus succurrit amanti, Quaeque uacat uiduo sponda relicta loco. ngeminat tum corde dolor, crudescit &acre Vulnus, &ipsa super lapsa dolore cadis. N onsoror, &geminae longo molimine natae, Vix reuocat lacrymis qui tibi natus adest. am coniunx, iam parce nouis Ariadna querelis: Non te nunc primum contigit iste dolor. A teneris eadem mira uirtute tulisti, Matronae &laudes ipsa puella refers. D ifficile est tolerare, tamen laus emnis in hoc est, Et labor assuetis mollior esse solet. O non sic alijs tua nota exempla puellis, Seruandique tori facta magistra fores. D igna quidem amplexuque frui, thalamoque mariti, Gaudiaque assueto continuare toro. Virtutem sed dura probant: hinc fama pudicis, Hinc meruit nomen Penelopea suum. n precio sunt rara: nihil uirtute sed ipsa Rarius: haec superis nos facit esse pares. am coniunx laetare: nihil nam mente pudica Rarius, haec superos in sua uota trahit. ed tibi nec monitore opus, officiumque maritae