Latin
AD VXOREM
Pontano, Carmina. Vol. 1 542
Unproofread scanNot analysed yet
Exigis, &per te munera matris obis.
Quum Domini natalis adest, laetare, tibique
Si non uis, natis optima parce tuis.
Manè simul geminis comitata operare puellis,
Et tibi placatos iusta precare deos.
S int nato, sint uota uiro rata: ponat iniquum
Mars odium, &redeat pacis alumna quies.
D ifaciles: tu iusta petis: iamque auguror ipsum
Annuere, &capitis signa dedisse Iouem.
O mine quo regressa Larem, sac splendeat aula
Munditijs: festos duc sine nube dies.
O mnia sint tibi laeta domi: felicibus annus
Auspicijs peragat quod benc coepit iter.
C ura sit &mensae, quae non aliena puellis,
Larga quidem, sed non luxuriosa tamen.
Mensa suos habeat lusus, &saepe parentis,
Saepe utri nomen anxia uerba sonent.
S it cura &patrij ritus, morisque uetusti,
Qui statuit posito regna beata mero.
Quod felix faustumque, fabae sors regia cuia est?
Nate tua: ardenti subdite ligna foco.
tet myrto, stet rore maris, lauroque comatus Ipse focus: calices, &noua uina date. unde puer, bonus annus eat: pax laeta sequatur. Eueniet: micuit sparsus in igne liquor. unde iterum: ter flamma coma crepitante reluxit. Ter salijt uiuo laurus adusta foco. ax aderit, iam signa domum redeuntia cerno.