Latin
AD CARBONEM
Pontano, Carmina. Vol. 1 782
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tulit autumnus, quae meus hortus alit.
Roscida erunt, matura &erunt, &sole recocta,
Quaeque sua carpsit Antiniana manu.
H inc ponetur auis fallaci praeda coloni,
Primaque cui nomen ficus amata dedit.
P ingui iure natet, salsaque immista suilla.
Condiat &tritum lauta patella piper.
D e lanio nihil hîc, nihil è caupone morare,
Rura dabunt quicquid nostra culina coquit.
Altilis inde capus, raptique à matre columbi,
Anser &implumis, &bene pastus anas.
P òst tener &lactens, &primis cornibus hoedus,
Quem corno, &ceraso farserit apta manus.
F orsitan accedet callosum tergus &apri,
Aut celeris catuli deuia praeda lepus.
C ertus at in uerubus fumat iam porcus, obeso
Et turdo, &merulis, atque palumbe satur.
Cuique
uique suus praesto sapor, aut quem coerula limon Temperet, aut quem dant punica pressa liquor. eu quem bacca liquat myrti, liquat herba uirentis Serpilli, aut dulci corna recocta sapa. eltrius accedat tecum: te culta Patulcis,