Latin · Elegiac couplet
AD CARBONEM
Pontano, Carmina. Vol. 1 783
Unproofread scanNot analysed yet
Illum pro foribus Antiniana manet.
N ec desunt uina, &lances, mensamque secundam
Qui curent, missas nec sine lege dapes.
N ec tibi post epulas deerit praeceptor amorum,
Ingenio perijt qui miser ipse suo.
N ec formosa suis quem Cinthia cepit ocellis,
Contactum nullis ante cupidinibus.
D elia nec lasciua neget tibi carmen, &ille
Qui cupit in gelidis montibus esse lapis.
B asia uel tibi mille dabit, dabit altera mille
Lesbia, quique senes nullius assis habet.
T umodò linque forum, linque &uadimonia Carbo
Tantisper, tibi dum rustica coena datur.
AD FORTEM TERAMAnum consolatoria. S ic quereris Teramane, dolor sic pectora uexat, Audiat ut questus Daunias ora tuos. ic miser erepto sensim tabescis amico, Nulla sit ut lacrymis meta futura tuis. irithoum Theseus, Patroclum fleuit Achilles, Sed finem lacrymis fecit uterque suis. E tmortem Euander nato licet optet adempto,
Insilijt moestos non tamen ipse rogos.
N ec minus in patriam nato moriente superstes,
Et charam uoluit Nestor adire Pylon.
D aunus &extincto crudeli funere Turno,
Solatur nati fata cruenta pater.
N il adeò durum est, quod non sua molliat aetas,
Et quem mens nequijt, tempora certa leuant.
A dde quo haud lacrymis dignus, sed laudibus ille est,