Latin · Elegiac couplet
DE STELLA
Pontano, Carmina. Vol. 1 809
Unproofread scanNot analysed yet
Decidit eque suo nostra senecta gradu.
N on iacet ipsa tamen, casu nec territa tanto
Mens mea, nec uarijs corruit icta malis.
N ec fortes fortuna premit: quin erigit, &me
Tollit humo, quoties saeuior ipsa furit.
O rbauit nato, charisque nepotibus: at non
Orbauit mentis robore, non animi.
O rbauit genero, non mente, aut corde: probatur
Igne aurum: uitium decoquit ipse focus.
A misi geminos terrarum lumina reges,
In quibus heu patrium ius mihi penè fuit.
A misi sociamque domus, dominamque cubilis,