Latin
DE STELLA
Pontano, Carmina. Vol. 1 810
Unproofread scanNot analysed yet
Partem animae: maior pars erat illa mei.
Non me discußit belli tremor, Alpibus acta
Tempestas, non me Gallicus ille furor.
Vnde meis partus studijs honor &decus, heu heu
Eripitur, primus &sine labe locus.
Non tamen infractiue animi, deiectaue uirtus
Concidit, aut ceßit qui fuit antè uigor.
S tant &opes animi ualidae: ridemus iniquas
Fortunae insidias, instabilisque uices.
V tendum ingenio, nitendum pectore, mente
Praestandum, ne fors saeua nocere queat.
Qun &si noceat, pulsanda iniuria: nullus
Sponte ruat: miser est qui ruit ipse uolens.
Quinetiam duros casus, inopemque senectam
Solamur cantu, Pieridumque modis:
E tnunc Sebethi gelidos spectamus ad amnes
Hinc illincsocias ludere Naiadas:
Et nunc Lucrini madidas de fonte puellas
Ad speculum flauas arte ligare comas.
N unc nos ad uirides uocat Antiniana recessus,
Et uocat ad primas blanda puella rosas.
N unc offert sese choreis spectata Patulcis,
Laeta suis hortis, laeta Patulcis agris.
N ilagro uberius, nil est felicius hortis.
Vtraque me immemorem res facit esse mali.
Rura mihi sunt uer, sunt horti florida ueris
Tempora, delicijs &mihi uernat ager.
II.
H aec inter uarias uario de flore corollas
Nectit amatori Stella benigna suo.
O lim ignis, nunc uel senij mihi dulce leuamen,
Et fax in tenebris Stella corusca mihi.
Quin ueteris memores sortis de pectore curas
Eijcit ipse recens, &rediuiuus amor.
Quique senex, quique &fatis iactatus, amare
Ipse potest, fatum uincere &ipse potest.