Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 10
Unproofread scanNot analysed yet
Aëria enim signa humida sunt &calida, terrena sicca &frigida: quae ignea sunt, calida simul &arida: at quae aquea, frigida &humecta. Sequitur de Masculinis &Foemininis signis explicatio. De signis Masculinis seu Foemininis. cap. IIII. Vm autem gignendis rebus duae simul naturae conueuiant, &quae agendi uim habet, &quae patiendi, hinc prior illa uis acti ua, posterior haec Paßiua uocata est à Physicis. Quinetiam altera masculina dicta est, altera foeminina, exemplo animalium, è quibus mares agunt, foeminae patiuntur: est enim uniuscuiusque animalis plerunque duplex genus, &masculina quidem atque actiua uis plus in se caloris retinet, altera uero illa foeminina, &ad patiendum nata, ut caloris minus, sic humidi plusculum in sese habet, utraque tamen qualitas foecunda &genitalis. Qua in re natura ipsa mihi uidetur temporis ipsius conditionem secuta, quod quidem ipsum cum diebus constet ac noctibus, dies calidiores, &ad agendum ualentiores, at noctes ut humidiores, sic ad patiendum magis aptae sunt. Vt autem tempus die constat ac nocte, sic animalium genus e maribus constituitur ac foeminis. Quocirca coeli signa, cum non parum con ferant generationi, placuit maioribus nostris hac etiam ratione ea inter se distribuere, ut alia masculina uocarentur, quod plus ad agendum uirium haberent: alia quod essent ad patiendum accommodatiora, foeminina: quodque mascula uis naturaliter praeferenda esset, primum signum, id est Arietem ma rem fecere, secundum foeminam. Vt enim diem nox, sic foemina marem sequitur. Quapropter certa &statuta succeßione masculino foemininum signum suo succedit ordine. Nam quae tertia natura sit, alia nulla est. Iure autem Aries, quod ab eo dies, quod calor, quod Sol procreationis parens, uires sibi assumerent, quod etiam signum ipsum calidae, Solarisque naturae esset, mas est dictus. Quodque nox statim sequatur diem, Lunaque ipsa lumen à Sole mutuetur, ac perinde ut mulier uiro aluum, sic ipsa Soli materiam praestruat, habeatque secundas ad procreandum partes, appositißime atque conuenientißime Taurus, quod signum Arietem statim sequitur, foemininus est habitus. Vnde (ut paulò post dicemus) in Ariete Solis altitudinem, in Tauro Lunae esse putauerunt. Quidam etiam rationem hancè Pythagoreorum disci plina mutuati sunt: ut quoniam impar numerus haberetur masculinus, quod esset perfectus, impartibilis, efficax: par contrà foemininus, quod imperfectus, diuisibilis, imbecillus: eodem pacto in dinumerandis signis masculina dicerentur, quae impari, hoc est efficaci, foeminina, quae pari &imbecillo nu mero comprehensa computaremur. Qua ratione primum, tertium, quintum, septimum, nonum atque undecimum signum, mascularum esse uirium: at quae parilis ac partibilis numeri succeßione comprehensa essent, foemininarum esse uirium dixere. Ineptiuscule igitur ueterum quidam à Cancro exorsi, foemininorum primo, deinde masculinorum explicauere signorum seriem.