Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 11
Unproofread scanNot analysed yet
In qua struenda foeminam mari, materiam formae, Lunam So li, à quo illustratur, noctis ac tenebrarum incrementum, quod à Canceo incipit, lucis ac dierum incremento, cuius principium est Aries, denique intemperantißimos aestiui solstitij aestus, uerni aequinoctij temperamento anteponerent. Sunt autem masculina signa quae ignis atque aëris qualitates excitant, Aries, Leo, Sagittarius, Gemini, Libra &Aquarius: Foeminina, quae terrae atque aquae naturae opitulantur, Taurus, Virgo, Capricornus, Cancer, Scorpius, Pisces. Reliquum est ut de alijs signorum qualitatibus, &(ut ita dixerim) praerogatiuis explicemus. De signis Aequinoctialibus, Cardinalibus, &Solstitialibus.