Latin
AD FRANCISCVM PVDERI
Pontano, De rebus coelestibus 108
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in obseruatione, subsecus tisque illam coniecturis etiam maximae uersantur facultates, eaeque potißimum quae non ingenij solum uiribus, uerumetiam corporis praesidio indigeant, cuiusmodi quidem sunt orandi, militandi, medendique facultates Verum ut fa cessere has à dictione nostra, hac nunc in parte &hoc in loco iubeamus, ex plorandis quidem ac cognoscendis hominum ingenijs, propensionibus, mo ribus, quid obseruatum olim ab illis fuerit, quid effectionibus ipsis cognitum tum alij permulti ante Aristotelem, tum Aristoteles ipse &retulit fideliter, &constantißime asseuerauit. Maior, inquit, frons animi segnitiem, mi"nor instabilitatem, latior mentis agitationem, ad eamque exercendam facili tatem, rotundior iracundiam indicat. Supercilia quoque rectius porrecta mol litiem animi secundum nares inflexa austeritatem non sine acerbitate, secundum uero tempora dißimulatorem animum, ac derisorem, at omnino demissa inuidentem significant. Haec principio studiosorum, ac perspicacium hominum &animaduertit sedulitas, &obseruauit diligentia. Quam uiam post ingressa ratio &capitis contextum, &cerebri posituram, qualitatem, quantitatemque contemplata, eiusque naturam pensitate dimensa, de animi quoque ipsius applicationibus (etsi institutio ipsa, legesque ciuiles, ac gentis studia in utranque partem permultum ad mores ualent) &iudicium tulit, &causas est ipsas propensionum complexa. De auribus quoque perin de atque animorum indicibus signa haec ab eodem autore perhibentur, quod earum quidem mediocritas proborum index sit morum: magnitudo uero, earumque arrectio, aut stultitiae aut loquacitatis. Ex oculis quoque signa haec animi propensionum traduntur: eorum angulos ubi quàm aequum est productiores ipsi fuerint, morum esse peruersorum, improbitatisque animorum indices: eosdem ubi naribus, propius inhaesissent, animi malitiam indicare: ipsos uero oculos neque penitiores, neque nimis expositos atque emißitios, sed mediocrem nactos situm, morum aequalitatem quandam promittere: mediocrem quoque illorum conniuentiam, eandemque temperatiorem, commotionum animi temperamentum innuere: at qui rigidius conniuent, aut properantius, alteros impudentiae, alteros inconstantiae testes esse. Sed nec pedum constitutio ab ijsdem fuit neglecta autoribus: ponam uerba non minus spectati quàm eruditi uiri Thessalonicensis Theodori, qui Aristotelis de animalibus libros fecit Latinos, cuius ego memoriae tantum iudico tribuen dum, quantum illi qui in media rerum ignorantia lumen caecutientibus, aut potius nihil uidentibus accenderit, tametsi ipse ut Graecus homo Latinis quibusdam literatoribus nimium fortasse indulsit. Eius uerba sunt haec in Aristotelica translatione: Quibus hominibus plantae pars interior non ca "ua est, sed ita plena, ut solum toto attingat uestigio, ij uersuti sunt &fraudu "lenti. De dentibus quoque traduntur haec, quibus animalibus plures insint, ea magna è parte uiuaciora esse: quibus hominibus tum pauciores, tum rariores, eos plerunque uitae breuioris esse. Hanc itaque uiam ad multa eaque obscu ra &abdita diuturnior diligensque aperuit obseruatio, praebuitque ad illa aditum rationi.