Latin
AD FRANCISCVM PVDERI
Pontano, De rebus coelestibus 109
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tametsi frustratur aliquando obseruatio ob repentinos occursus, eosque parum prouisos, in uniuersum tamen minime fallit, constatque ipsa sibi ut explorata &uera. Igitur si pedum, frontis, superciliorum, si oculorum, aurium positus atque contextio alia atque alia etiam ad morum qualitates atque affectus narios, indicia significationesque habent suas, quantosignificantiora secum afferunt, certioraque indicia, Solis, Lunae, stellarumque aliarum collocationes, habitus, configurationes? è quarum constitutionibus ac decretis &illa conformantur, &tantas inter se mutationes suscipiunt, ac uarietates, tum texturae corporis totius, tum animi quoque affectionum. Idem est autor Aristoteles, affectus ipsos nostros, sanguinis sequi cordisque proportionem ac naturam: &cum purus, tenuis, foecundus, calidus, fluens ille fuerit, &ubi contrà crassus, turbulentus, aridus, tepidus, exiguus, &cum alio atque alio modo afficietur. Atqui affectiones illae sanguinis à Sole Lunaque potißimum atque à stellis manant, quando inferior haec natura supe riore ab illa temperatur. Nec tibi autem Puderice, nec cuiquam uideri mirum debet, si tam saepe eiusdem rei, tam etiam studiose commonemus Mathematicos, hortamurque eos ad metiendum pensitate stellarum commixtio nes ac temperaturas, è quibus tot, ac tam non modò uariae, uerumetiam diuersae &corporum formantur effigies, &animorum excitantur propensiones atque affectus. Quae ubi ualidiores fuerint, maioreque autoritate praeditae, &ex obscurißimis parentibus illustres edunt foetus, &ex illustribus maxime abiectos atque obscuros, deque formosis foedos, rursumque è deformibus &pulchros &peruenustos. Quod in frequentibus praesertim ciuitatibus ac populis pene quotidie &uidemus, &miramur contingere. Vartus hic liber Erraticarum uires, quales quantaeque in re bus his inferioribus appareant, quae item earum significationes sint ac decreta, continet. Quibus explicandis &ueterum autoritatem, &probatißimi cuiusque autoris cum primis sequimur, quantumque ingenij nostri uires ferunt, physicis è causis rationes eruere, erutasque in medium afferre moliti sumus ipsarum &uirium &significationum. Neque enim uideri uolumus partem eam cognitionis, quae coelestibus agitationibus maxime est cognata, neglectam omnino deseruisse. Qua in re si traditio haec nostra, manca, ut ingenij fert tenuitas, reperie tur, in quo ueniam petere non erubescimus, compensabitur ab aequis fortass se lectoribus cum eo, quod primi quidem haec prodimus, aliosque ad perscru tandum solertius, hoc est ad tantam promerendam laudem labore industriaque hac nostra inuitamus, à Sole primum exorsi, propter euidentiam magnitudinemque eorum omnium quae in elementis ipsis, elementaribusque cor poribus, illorumque qualitatibus, quas uirtutes etiam ab Aristotele uocari diximus, assidue efficit annua sua per signiferum euagatione atque incessu, unde cuncta haec quae uidentur &oriuntur &occidunt, eque alio in aliud conuertuntur, post de Luna, deinceps de reliquis ordine suo dicemus. De Sole.