Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 110
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Rincipio homo fit ex aliquo, quoniam ipse est aliquid, est enim animatum corpus, cuius principia sunt materia &forma, quae ubi in unum per generationem conuenere atque animam, accidit ijs quae gignuntur ea quae dicitur uita, unde uiuentia dicuntur cor pora, quae ex ijs simul constant. Constat autem uita ipsa è calore maxime, qui humidum ipsum animat, siquidem generatio è calido existit et humido: quibus ut corpora ipsa quadrent, quando quadratio è contrariorum constitutione manat, frigidum adiungitur, quae qualitas ferè humidi comes est: &siccitas, quae tum frigoris est, tum caloris socia, cuius cum Sol ipse fons sit, erit &uitae idem quoque ipse autor, atque uiuentium pater. Iure igitur ad Solem generatio refertur, utpote formae inductorem, uitaeque ipsius datorem atque artificem. Viuere autem homo ipse, quandiu spirat, dicitur: ergo &spiritus ipsi, qui corpus mouent, qui sensus excitant, cogitationesque ac mentem nostram &fouent &agitant, ad Solem quoque referendi sunt, qui caloris est autor, quo etiam autore spiritus ipsi uitam constituunt, constitutamque conseruant, donec calor ipse cum uita simul corpus tandem destituat. Quam ob rem uitalis animae uis, qualitasque spirituum, &ea quae animalitas nouo nomine, ut dictum est, à nobis uocatur, Soli est attribuenda. Haec autem ipsa animalitas ac ui ta lucis ipsius maxime mihi uidetur similis, quae statim Sole se ab ortu osten tante mundum omnem illustrat: eaque illustratio tandiu permanet, quandiu Sol sub occasum se praecipitet, è qua praecipitatione tenebrae oriuntur, noxque exurgit luci contraria. Eadem ratione &uia uita nostra permanet, dum calor corpus ipsum fouet, quo destituente, uita recedit, morsque repente sequitur: ut calor ipse lux sit quodammodo corporis, perinde ut Sol est mundi. Oportet autem his in corporibus partem esse, sedemque aliquam, in qua calor locum suum ac ius retineat, &tanquam in praetorio quodam exerceat, quo è loco caeterum corpus foueat, fotumque inspiret &moueat. Hic autem ipse caloris locus, ac potius fomes quidam est cor, in quo calor ipse humido coniunctus, in unumque agens ac patiens uis conuenientes altera concoquendo, altera fouendo sese de calore, sanguinem ingenerant, ingeneratumque foecundant &ad procrean dum &ad alendum.