Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 112
Unproofread scanNot analysed yet
An quia auro nec materia, nec colore, nec usu aliud inter metalla praestantius, nec quod à calore ipso concoctius sit, atque defecatius? sicuti inter stellas nulla est nec luce, nec calefactione Soli comparabilis, nec è qua hominum praecipue genus maiorem sentiat utilitatem, quod idem è frumentorum commodis accidit mortalium generi. Quid quod tritici genus quoddam Martio mense seri, dum Sol Arietem peruagatur, oportet, natura seminis ipsius, agricolarumque disciplina ex obseruatione profecta hoc postulante? Ac tametsi semen omne &herbarum &arborum ad Solem, ut generationis principem, referendum uidetur, tamen cum primis triticeum, quod, ut obseruatio docuit, perinde pro uentum affert, ut aër è Solis affectione fuerit etiam ipse assectus, Luna simul operam suam conferente, quae Solis ipsius ministra est, &,penè dixerim, uicaria. Siquidem ut in gignendo homine forma quidem est à patre, corpus uero à matre propter alimentum quod è materia suppeditatur, sic à Luna conferuntur alimenta corporibus quae à Sole formam accepere. Vtque una absoluam sententia, generandi uis omnis seminibus insita est à Sole, ut pote à principe, tametsi stellarum caeterarum accedit etiam opera, quemad modum &uenarum &neruorum &arteriarum accedit opera cuiusque sua praesidio cordi. Ab ipso nanque Sole ut ab autore ac principio generatio cum existat, itemque à corde tanquam principio corporis totius procreatio ac uita, caetera quidem omnia quae ad generationem ac uitam conferunt, pe rinde se habent, ut media quaedam instrumenta, quae subministrandi fungantur officijs, obtemperentque architecto, ad quem opificium ipsum &quidem totum refertur. At mihi quidem uideri illud idem in generatione solet, quod in bene constituta republica, ut magistratus unus temperatorque rei totius quaedam partim agat ipse per se, partim faciunda innuat, alijsque peragenda permittat, quaedam &gerat ipse, &aliorum simul in gerenda re utatur opera, alia uero nunc decernat ab his aut illis administranda, nunc imperet quibus sit obtemperandum, ac nunc praescribat, nunc geri ex officio cuiusque rem, atque ex usu annuat, ipse tandem unus ille ac solus sit, ad quem omnia referantur, &cuius nutu administrentur cuncta. Quoniam autem à calore, ut dictum est, spiritus excitantur, qui quo uehementior quidem fuerit, eo uehementiores hos exuscitat: à quorum magnitudine, animorum quoque appetitiones incenduntur ad res magnas illas quidem, maximeque honorabiles, hinc &prouinciarum praefecturas, &ciuitatum magistratus, principatus quoque &populorum &nationum Solis stella sibi uendicat.