Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 113
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque &honorum &dominatus duplex sit genus, alterumque ad regendum, atque imperandum duntaxat spectet, ad Deorum immortalium cultum atque ad religionem alterum, quamuis nonnunquam idem quoque magistratus utrunque exerceat, atque, ut est apud Vergilium, Rex idem hominum Phoebique sacerdos: Nimirum uterque honor, utrunque dominandi genus Soli ascribendum uidetur, propter suam ipsius maiestatem, numenque augustissimum. Quocirca sacerdotia, pontificatus, uaticinia, potestas ac iudicium uitae &necis, magistratus, praefecturae, principatus, regna, imperiaque à Sole primum proue niunt: à quo etiam honores, tituli, fasces, coronae, statuae, felicitatis, ciuilinque bo norum euenta, necnon ab infimo ad summum locum euectio. Atque haec in bonis quie dem externis. Ex animi uero bonis à Sole quoque proficiscuntur &intellegendi acumen, et ea uirtus quae prouidentia dicitur, grauitas item in consulendo, &quaedam quasi generositas, forma quoque corporis, et speciosa membrorum com positio. Etenim cum sit generationis pater ac formae dator, iure à Sole species corporis uidetur exigenda. Cumque idem ipse sit fons caloris, ac de calore ingenium foueatur, iure etiam intellegendi uis, quaeque intellegentia à priscis dicta est, animique ipsius bona Solis potestati, beneficioque ascribenda sunt, pro illius scilicet statu ac temperatione, geniturae cuiusque tempore. Ab hoc etiam quod formam materiae, uitamque indat corpori, pater quisit &qualis in filij genitura, patrisque item status, aperte indicatur, atque ab ipso Sole quaerendus est. Et uero ut rerum substantijs suo quidem iure coniuncta statim quaedam sunt, quae illas naturaliter sequuntur, ijsque tanquam affixa inhaerent: sic Solem, Lunam, stellasque alias earum effectiones ac uires, perinde ac ex ijs quaepiam dominatum in genituris susceperit, permulta insequuntur quae post &in ijs quae ad corpugac sensus, &in illis quae ad animum, uitaeque actiones pertinent, sese ostendunt. An quod in caepa, halio, ruta, sisymbrio usuuenit, non eueniet in illis à quibus haec ipsa existunt? &à quibus afficiuntur, conseruantur, denique etiam corrumpuntur, atque è corruptione intereunt, &in alia post atque alia couuertuntur. De Luna.