Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 12
Unproofread scanNot analysed yet
Cum altera, id est aequinoctialia aequas temporum partes statera quasi quadam suspendere uideantur, atque ab ipsis tanquam à principijs quibusdam nocturnae diurnaeque progres sionis uicißitudines incipiant. Altera summos atque imos coeli uertices tengant, &tanquam finium inter austrum aquilonemque custodes, ac receden tis à nobis, aut aduenientis Solis duces, frigoris claustra calorisque relaxent. Ex quo fit ut inter caetera signa id iuris habere uideantur, quod inter ciues ipsos, ciuitatis principes, quos ex eo tum proceres, tum optimates uocamus. Eadem haec duo signa Cancer &Capricornus Solstitialia dicta sunt, quod ubi Sol ad ea profectus est, antequam eius ad septentrionem euectio, aut in austrum declinatio manifestior facta sit, stare aliquandiu credatur. De signis mobilibus, fixis &communibus.