Latin
Caput VI
Pontano, De rebus coelestibus 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VI. Ec uero ab re est, quod alia mobilia, alia fixa ac solida eße uo luerunt, alia quod utriusque naturae partem retinerent, communia atque mediocria: quàm autem apposite atque conuenienter sic statuerint, paucis uideamus. Rei alterius in alteram conuersio nisi per motum non fit: neque enim hyemis in uer transitio, neque deinceps ueris in aestatem contingeret, nisi Sol in orbe signifero moueretur. Hae autem ipsae transitiones temporum, atque conuersiones in signis his cardinalibus fiunt. Nam quanquam motus ipse continuus est, tamen euidentior tum apparet, cum qualitatum earum quae tempora comitantur, fit immutatio. Locus quoque ipse hanc ad rem plurimum confert. Quocirca signa ea, in quibus mutationes has fieri manifestius apparet, mobilia à re ipsa sunt dicta. Quod autem tempus progrediendo procedit, &ab ipsa progreßione qualitas in quam mutatio facta est, incrementum suscipit: hinc efficitur, ut ea qualitas ubi maioribus uiribus aucta est, tunc firmius consistere ac praesidere alijs uideatur. Loca igitur, ac signa, in quibus haec eueniunt, solida stabiliaque iudicata sunt. Et profecto ita se res habet in circulo, ut in insequentem fieri qualitatem transitio nequeat, nisi quae praecedit, ad summum uirium prius sit euecta. An non in hominis aetate idem hoc contingit? quae ab infantia in pueritiam, à pueri tia in adolescentiam, ac deinceps suis uicißitudinibus mutatur. Motus enim ipse ab aetate in aetatem tum moribus, um rebus alijs permultis intellegitur, in quibus secundum aetatis naturam diutius persistitur. Hoc ipsum &in febribus medici obseruant: quae ubi ita excreuere, ut ulterius nequaquam progrediantur, in statu eße suo illas dicunt.