Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 120
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &senectus arida cum sit ac frigida, humescit tamen extrinsecus, efficiturque ueter nosa. Est enim Veternus siue habitus humidior senilis corporis, dum excrementa non concoquit, siue morbus qui de superfluenti humectatione gignitur. Necnon Saturnus &mari, ac nautis, nauticamque praesidet exercentibus. Tametsi nequaquam omnia quae inferioribus his corporibus accidunt, qualitatibus ascribenda sunt potius quàm insitae cuidam ui coelestibus illis corporibus, quod res ipsa comprobat. In eodem etiam animalium corpore, propter aridum ac frigidum, dominatur oßibus, quinetiam neruis, fiunt enim exiccato interiore à calore humido, constituendis illis idoneo, praeterea intestinis, uesicae, uuluae, quae neruosa admodum sunt, lieni quoque, item genibus, poplitibus, ac tibijs propter Capricornum &Aquarium. Nec ue ro Sol &Luna licet totius corporis principatum teneant, licet utraque stel la membris quibusdam peculiariter praesit, alias tamen stellas non admittunt in societatem, moderandorumque membrorum ministerium, tanquam subministras quasdam officij sui: quem morem Reges quoque, rerumque publicarum temperatores moderandis populis seruant. Eiusdem etiam stellae potestati, propter insitam qualitatem ac uim, subijcitur plumbum, subijcitur mate ries, siue ea è ligno, siue è lapide constet, pleraque enim ea terrenae compactionis habent in se plurimum. Artifices quoque qui in hac illaue materie se exercent, eidem stellae subiecti putantur, item agricolae, quique terrae culturam exercent, unde inuentor sationis ab antiquis fuisse Saturnus perhibetur, ui tis item atque insitionis repertor. Excitat autem stella haec latentis atque per niciosos humores, quod in senibus maxime cernitur, cum aetas ea Saturninae qualitatis sit, &eam praecipue bilem quae atra dicitur, in corporibus nostris regit: unde ad eandem stellam referuntur morbi ex aqua inter cutem ex nimia alui deiectione, ac torminibus, intestinorumque leuitate, colique dolo re, atque inflatione ex dolore articulorum, ex neruorum resolutione, ex gra uedine, tußi, tabe, ex lienis dolore, tumore, malaque affectione, hernia quoque, quaeque febres cum frigore &horrore sunt, ac praesertim quartanae, item quae ex uitijs ac morbis diuturnioribus ac lentis, quique tabem inducunt, sunt ad Saturnum referendae. Quocirca quae mortes à Saturno inferuntur, his e morbis originem ducunt: item mortes eae quae de naufragijs, aquarumque submersionibus, suffocationibus, uenenis, ueneficijs, carceribus, uinculis, ad Saturnum referuntur propter syderis malignitatem, uimque peculiariter ei insitam. Ab eodem etiam sunt sterilitas, orbitas, uiduitas, impuritas quoque coitus in agendo, &patiendo, lites, captiuitas, expositio, mendicatio, luctus. Inficit etiam animos ob insitam malignitatem inuidia, autritia, solicitudine, solitudinis studio, austeritate, simulatione, squalore, humilitate, abiectione, moerore, tristitia, fraudulentia, pigritia: quae uitia Saturninam fermentationem in generatione comitantur, propter humoris aridi, frigidique qualitatem, astrique ipsius naturam: cum etiam effectiones quaedam occultae atque ignoratae tum rebus alijs, tum uero herbis, etiam parùm cognitis causis, insint propriae, ut herbae cui nunc nomen est Scatapotio, &deijciendae alui, &uomitus ciendi tanta uehementia.