Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 121
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec minùs complura etiam animorum bona ab eadem conferuntur stella, ut rectitudo consilio: rum atque prudentia, ut rerum occultarum contemplatio atque cognitio, item in agendis rebus cunctatio atque pensitatio, seueritas quoque, constantia, firmitas, propositique pertinacia atque uictoria. Nec uero hac in parte meipsum aut puduerit aut piguerit pauculos uersus ex Vrania referre, qui sunt: Nigra seni facies, tardus gradus, horrida barba, Et cani crines, &membra effoeta senecta. Ingenio tamen ipse bonus, nec inutile pectus Consilijs, constansque animi, prudensque futuri. De atra bile.