Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 123
Unproofread scanNot analysed yet
Verum sapor hic, quem tum acerbum tum ponticum, aut stypticum nouis appellationibus dicimus, linguam ipsam ita pungit, aut potius submordicat, ut neque sapor ipse reformidetur ut acidus, neque eo relaxetur lingua, quod euenit gustandis dulcibus, quinpotius de submordicatione illa gustandi uis astringitur, neque modo ullo sensus ipse offenditur. Hanc ipsam gustandi affectionem ea quae concocta nondum sunt, neque maturitatem adhuc sentiunt, id est quae acerba sunt, inducunt. Hi autem sapores in uino maxime distinguntur, cum uina quaedam sint dulcia, quaedam acida, quaedam acria, &(ut hodie nonnulli parum in loquendo cauti appellant) fumosa, quaedam lenia, aut contrà aspera, atque alio nomine immatura, quae tamen in ipsis dolijs sensim aestate maturescunt: sunt etiam quaedam austera, quae medium quasi quoddam inter haec retinent, habenturque à medicis magnopere salubria, quorum sapor pontico huic finitimus est: de quo quidem haec nunc disserimus, quoniam non uidemus de hoc genere saporis à maioribus nostris ita disputatum, ut sapor hic ponticus distingui ab austero aperta ac discreta quadam poßit differentia, cum ponticus quàm austerus longe magis astringat, sentiaturque in eo maior quaedam siccitas, quam lingua etiam gustatu ipso refert: quod in demorso, mansoque cydonio manifestissime sentitur. Ad haec in hominum moribus institu tionibusque aliud est quod austerum, aliud quod siccum dicitur: abest enim à madore siccitas, unde sicci sobrij dicuntur, austeritas à lenitate recedit, inde austeri dicti, qui paulò seueriores sunt. Quinetiam inuenias uina quaedam lenia, quae post ad austeritatem transeunt, cum eadem ipsa lenia ponti cum acerbumque saporem nunquam assumant. Nec uero alienum uidetur, quid medici de saporibus ipsis sentiant, paucis referre. Omnino enim fieri saporem uolunt terrena è materia, eamque aut crassam esse ac spissam, aut tenuem ac subtilem, aut forte inter has ipsas qualitates mediam: eandem quoque materiam aut calidam esse, aut frigidam, aut temperatam. Itaque terrena è materia, quae crassa &spissa est, dum tamen sit calida, saporem educi amarum illum quidem: at frigida ubi fuerit, ponticum, hoc est acerbum, de quo satis multa iam diximus: dulcem uero è temperata &media. Tenuis uero ac subtilis materia cum fuerit, simul &calida, ex ea saporem existere acrem, quem &acutum nominant: at cum frigida, acidum: quae si aequalis &media fuerit, unctosum &pinguem: ex ea autem quae medium inter spissum tenet ac subtile, si calida ipsa est, saporem inde salsum exprimi, sin frigida, stypticum, de quo diximus, quod à pontico aliquantum distet: at ubi media, insipidum eundem ac fatuum. Acrem autem saporem amaro longe calidiorem, salsum uero ab utroque calore superari, contrà ponticum styptico frigidiorem, utrique uero cedere in frigore acidum.