Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 124
Unproofread scanNot analysed yet
E coloribus autem neque uiridis Saturno dedicari potest, quod humidi plurimum habeat in se, neque rufus, quod ignei succi abunde multum, neque niger, cum luci maxime aduersetur densitate sua, ac purpureus fiat è nigro à luce post illustrato, atque ubi lucis aliquanto plus accesserit, transeat in croceum. Itaque qui Graeco nomine τοχρὸς est, nostro pallidus ac subliuidus, atque, ut proprie magis loquamur, plumbeus, Saturno addictus est color, quemadmodum è saporibus stypticus atque acerbus, quem colorem radij quoque eius penè repraesentant: est autem color hic terreni maxime coloris similis. Terra enim exiccata atque in puluerem redacta colorem hunc aut hu ius maxime similem refert, ita enim inalbescit, ut liuore tamen quodam retento perpalleat. Nec uero praetermittenda duximus quae à Ptolemaeo de Saturni stella scribuntur, tanquam ab optimo disciplinae huius autore tradita: praetereuntes tamen non pauca, quae ab eiusdem autoris studiosis aniliter quidem suggeruntur, utpote rerum naturae parum peritis, quasdamque coniecturas potius quàm aut rationem aut naturam sequentibus. Quoties igitur Saturnus in alicuius genitura ita sibi dominatum arrogauerit, ut solus ipse in tota configuratione, &quo ad cardines spectat, &quo ad motum ac progreßionem suam, item quo ad aspectus, reliquamque posituram, cum Sole praesertim ac Luna, necnon cum Mercurio, qui rationis autor est, opportune dominanterque se habeat, quadamque quasi cum maiestate praesit, ex ipsius Ptolemaei sententia, natos faciet suijpsius amatores, sibique uacantes, pertinaces, abunde sapientes, austeros, suae sententiae addictos, laboriosos, dispensatores, animaduersores, affluentes, auaros, uehementes, pecuniarum aggestores, inuidos. Contrà uero ubi stella ipsa Saturni iacuerit, faciet sordidos, attenuatos, suae etiam sententiae addictos, inuidos, meticulosos, seductores, maledicos, solitarios, luctuosos, impudentes, superstitiosos, laboribus deditos, sine affectione, insidiatores domesticorum, tristes, suique met osores. De Ioue.