Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 130-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Eneris stella propter humidi temperamentum, cum sit etiam genitalis ac prolifica, non solum Lunae ad fouendam humecta tionem, Solique ad informanda corpora, plurimum adiumenti affert in generatione, uerum propter naturalem benignitatem, salutaris dicta est, atque inde felix beneficaque agnominata. Quemadmodum enim calorem ipsum alium esse qui foueat, alium qui urat, diximus, idem quoque ipsum de humido affirmandum ducimus. Siquidem &humidi ipsius mensura quaedam est, tum in generando, &in alendo, tum etiam in corrumpendo. Stella itaque Veneris ex hac humidi temperatione, insitaque sibi ui suapte natura benefica est, &salutaris, quod etiam obseruatio tot seculorum docuit, in genituris, uniuersaque hominum uita. Ne autem à generatione animalis recedamus, quod paulò ante de Ioue, deque genitali diximus semine, dicemus item de Venere, deque materia illa excrementitia menstrui sanguinis, cui semen ut materiae se insinuat, additus est Iupiter Soli sub minister in suggerendo semine: nam &idem dic laetatur, Solisque sequitur conditionem.