Latin
131.1 to 131.4
Pontano, De rebus coelestibus 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam natura ipsa nullam aut gignendi, aut educandi animalis partem necessarijs destitutam praesidijs reliquit, adiuncta quoque Ve nus est Lunae subministra &adiutrix in sufficienda accommodandaque materia, cum &noctu gaudeat, &Lunae conditioni sit addicta. Quodque natura ipsa rerum generationi aequa lance consultum iri uellet, recte à nobis fortasse dictum est aduersus Ptolemaei opinionem, Venerem humidulam es se, ac frigidulam, eamque seruare mensuram in humido frigidoque temperan dis, quam in calido &humido Iupiter. Haec est enim iuxta naturae ipsius perpensio, aequabilisque circumspectio, et libratio quasi quaedam. Quod au tem dicimus, Venerem roridam esse ac frigidulam, intellegi sic uolumus, uti utraque in qualitate temperamentum retineat suum: quod de Vere sentiunt medici, quod ita humidum haberi &calidum uolunt, ut sit omnino temperatum. Perinde igitur uti parte ex agente, quae Solis est, ac genitalis seminis, calori inesse oportet mensuram certam terminatamque in calefaciendo, ne aut remißior si calor sit, quàm oportet, det locum frigori, aut ne si feruentior, ustilet potius quam calefaciat: itidem ex parte patiente, quae quidem est Lunae ac materiae, frigido necesse est tantam inesse moderationem, ut nec humidum concrescat, &tanquam gelascat aduersus calorem, eoque insinuationem in se caloris non admittat. Quocirca quod Soli ex parte seminali officium praestat Iupiter, idem Lunae praestat Venus ex parte materiali. vt enim caloris potentiae admixta est exiccatio, sic hus midi potestati refrigeratio coniuncta est: cum exiccatio quidem sit à Sole propter calorem, refrigeratio uero à Luna propter humidum. Ab hac autem ipsa Veneris stella propter insitam uim temperatamque humectationem (cum materiae sit formam appetere, siquidem humidum in generatione materiae locum ac uim obtinet) manant cupiditates atque oblectamenta. Etenim uoluptas concupitis è rebus capitur, eas ubi adepti sumus: hinc amor, hinc rerum diuersarum quae uoluptatem afferant, studium, ut munditiarum, ut cultus, ornatusque, ut pigmentorum, ac picturarum, ut leporum, ludorum, histrioniarum. Cum enim natura duce, &utilia quae sunt, &quae iocunditatem afferunt, appetamus, huic appetitionis parti, quae iucundi studium habet, Veneris praeficere stellam uoluerunt: atque inde effectum est, ut inter corporis partes iecur illi attribuerint, in quo cu piditatum titillationes, fomentaque collocata esse putauere: ut sicuti à corde est uita, quaeque à nobis tam saepe dicta est animalitas, sit à iecinore appetitio, sine qua esse sentiens animal nequeat: unde iecur dictum, quod iuxta, id est secundum cordis uires, potestatem suam exerceat, ac tanquam illi aßi deat in appetitione suscitanda. Omnis enim appetitio ad uitae ipsius conseruationem spectat.