Latin
Cap. X
Pontano, De rebus coelestibus 135
Unproofread scanNot analysed yet
Portenduntur autem ab eadem hac stella genera mortis illa, quae de mentis alienatione, stupore, delirioque eueniunt, de morbo item comitiali, tußi, sputo, morbisque alijs, qui ab atra bile profecti, melancholici dicuntur à medicis, qua in re à Saturno neutique dissentit. Nam etsi atrae bili uniuersim Saturnus imperitat, Mars rusae, ea tamen quae facile uehementerque incenditur, ac multum habet retorridi, Mercurio tribuenda est. Nam etsi aurum Soli dicatur, numus tamen aureus, ut argenteus atque aereus Mercurio ascribitur. Ager etenim Neapolitanus cum regi subijcia tur, praedium tamen Antinianum quod est agri Neapolitani, meum est, quique inde proueniunt fructus mei: morbique item ipsi coniuncti, atque ab uno tanquam riuo defluentes, nil mirum si ad utranque stellam, aut ad ipsarum alteram pro geniturae configuratione referuntur: nam &uitia &uirtutes quaedam sunt sibi finitimae. Item colores, sapores, attactus, anaphoreticae item affectiones, Mercurij stellae referendae sunt. Cuius astrum è Ptolemaei sententia opportune insigniterque in genituris collocatum, si solum, quaque oportet potestatis suae excellentia configurationi praefuerit, natos faciet intellegentes, ingeniosos, sagaces, aemulatores, beneficos, computatores, coniectores, contenplatores, mathematicos, mysteriosos, uoti compotes. Vbi uero secus abiecteque se habuerit in figura, uafros faciet, proteruos, obliuiosos, impetuosos inanes, leues, quod ob animi inconstantiam incepti, paulò post poeniteat. Iidem ipsi sub fatuorum speciem erunt nequam, maligni, proque configurationis abiectio ne insipientes, mendosi, mendaces, instabiles, inuidi, iniuxti, quique excellere ac praeesse quoquo modo aueant, cogitationibus uero adeò dubijs ac periculosis, ut inde de gradu suo deiecti saepenumero maximas in calamittes incidant. Nedum autem coeli, quaeque coelo feruntur stellarum uires, effectiones, facultates, earumque causae ignotae non paucae nobis sunt, sed è rebus etiam inferioribus, quaeque sensibus subijciuntur, earum causae permultae adhuc incomprehensae. Itaque ut in ijs sensus multa quidem ipse assequitur, quorum causae tamen parum omnino compertae sunt, sic obseruatio remotißimorum temporum magistram quasi quandam rerum sese plurimarum exhibet. Quid enim apparet causae cur dextera potius auris, quàm sinistra Saturno ascribatur, Marti uero sinistra? aut auditus magis quàm odoratus utriusque? cum &audiendi, &olfaciendi instrumenta, id est meatus illi, &ductus quasi quidam, aërij ipsi sint. Neque enim sonus nisi in uacuo, concauoque fieri potest, quae loca ab aëre occupan tur: neque olfatus nisi per aërem ac per nares, quae uacuae et ipsae quoque sunt. Ad haec aër hic ipse coeli erraticarumque omnium commotionibus aeque subiectus ac parens est: qui cum sit calidus atque humidus, Saturnus tamen frigidus &siccus, Mars uero calori addiderit siccitatem, eo fit, ut uterque siccitate, alter etiam frigiditate, aëris aduersetur qualitati. Cur igitur in auditu autoritatis plus habere Mars, Saturnusque existimandi, quam lupiter, quàm Venus, quorum alter aëriam ex utraque qualitate temperationem amplectitur, altera per humiditatem cum illo congruit?