Latin
Cap. X
Pontano, De rebus coelestibus 136
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod au rig dextera tribuatur Saturno, potest hoc diurnae conditioni ascribi, dexte ra enim Solis sunt, cum nocturnam Mars, hoc est Lunae conditionem sequatur, cui sinistra dedicantur. Verum his in rebus ea ut habeatur quae debet, quaeque potest ratio, considerandum est, in animalibus procreandis à cor de animal ipsum constitui, quod de sanguine constitutum eodem quoque ue getat, animatque, ac per uenas arteriasque uiscerum ministerio ac praecordio rum alit, atque conseruat. Itidem Sol naturam hanc inferiorem, subiectaque haec corpora informat calore suo, erraticarum etiam ministerijs usus, signi fero cum primis operam suam conferente. Quis autem causam sibi perspectam, omnique è parte notam afferet, cur quispiam naribus ubi caseum admouerit, nauscet, euomatque illico? qualem ipsi nouimus hominem, cum prae sertim caseus è lacte cogatur, quod primum hominis alimentum est. Cur aliquis ad rutae olfatum repente concidat? Habui ego catulum in delicijs, qui statim ex aedibus se proripiebat, ubi edendam gallinacei pulli carnem obiecissem. Ladistai Neapolitanorum regis tempore, è familia Tomacello rum Neapoli fuit, qui nunquam potum hauserit: cumque à rege in conuiuium adhibitus, rogatu eius poculum tentasset, non mediocriter inde affectus indoluit. Contingunt &multa talia, quae sentiuntur quidem, particulares tamen eorum atque enucleatae nesciuntur causae. Amplißimos uiros referen tes audiui, uidisse se in Hispania ulteriore puellam, quae commederet nihil, haustuque tantum aquae uiueret, esseque tum cum eam uiderunt duorum ac ui ginti annorum. Ex obseruatione igitur quia sit animaduersum, Saturnum ac Martem obesse auribus, morbosque earum ac uitia à malo illorum statu, configurationeque oriri: hinc traditum atque acceptum est, in ijs quae ad aures atque ad auditum pertinent, Saturni statum ac Martis in genituris obseruandum esse. Quid enim causae, cum Veneri olfatus sit attributus, ut nares, quae instrumenta odoratus sunt, Mercurio, uti Ptolemaeo placet, aßignentur? instrumentum enim artificem sequi suum debet: uidelicet quod obseruatione prospectum sit ipsa, malum in genituris Mercurij habitum uitium postmodum aegritudinemue aliquam in naribus peperisse. Multa quoque eiusmodi traduntur his alijsque in rebus ab obseruatione magis, quàm à naturalis causae cognitione deducta.