Latin
Cap. X
Pontano, De rebus coelestibus 137
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim effectus sit ipse poste rior, ratio tamen causaque illius minime apparuerit, idemque ipse effectus aut semper aut plerunque successerit iam atque succedat, standum uidetur obsertioni: nec si quandoque, rarißime tamen ea fallat, aut accusanda ex eo uidetur, aut reijcienda omnino. Nam &in animalium generatione, quae naturalem sequitur constitutionem, aliquando etiam accidit, uti natura ipsa ab ordine diuertat suo. Sed iam ab erraticis ipsis ad signiferum transeamus. Libri quarti De rebus coelestibus finis. IOAN. IOVIANI PONTA