Latin
NI AD MARCVM MVSVRVM
Pontano, De rebus coelestibus 141
Unproofread scanNot analysed yet
Post Solem uero secundo loco uidenda est Luna, Solaris &lucis &calo ris uicaria, in copulationibus, in oppositionibus, in quadrangulis, triangulisque, qualem sese cum sole habeat, &quas etiam ad stellas feratur, &per quae signa, qualis sit etiam eius habitus ad Martem praesertim ac Mer curium, indicet siccitatem ne an humiditatem, an sit anceps. Quae res simul omnes maximam efficiunt praedicendi difficultatem, quippe cum saepenumero natura regionis coelestibus repugnet indicationibus. Ac mihi quidem uidentur rerum harum scriptores eo dissensisse inter se tantopere de uentis, deque suscitatoribus eorum, aut agitatoribus, quod unusquisque è primis illis autoribus regionis suae naturam, &quid in ea contingeret, obseruabat, quos etiam quisque planeta flatus illic excitaret, &è qua parte, &quod qui in initio flare siccus coeperat, paulò post inhumescebat ratione loci. Ioannes Anglicus, qui multa quidem super his &tradidit ipse ex semet, &ab alijs praecepta retulit, non inficiatur Iouem in Aegypto ciere septentriones, quanquam Iouis qualitatibus parum putat conuenire: tamen asseuerat constantem in modum à Saturno prorsus in Britania spiritus illos frigidos ac niuosos exciri, eademque ratione ab erraticis alijs spiritus alibi ali os: Cum uideamus paßim regiones tum palustres, tum fluuiales, aut uallibus profundioribus interruptas aßidue humectari. Sat quidem scimus coe lum Campanum esse perquàm humidum, Apulum contrà praesiccum: Solem au tem ipsum in Apulia calidas aspirationes subducere, easdemque perquàm siccas, at in Campano tractu euaporationes subuehere illas quidem planè humentis &calidas. Quo fit, ut idem ipse sol, nisi alia stella impedierit, eo dem pariter tempore &aestuosam in Apulia siccitatem euocet, &in Cam pania pluuias. Itaque quod idem fit in exiguo &finitimo terrarum spatio, fit etiam in cardinibus, remotioribusque orbis terrarum tractibus. Excitabit hinc Sol suffragio etiam Martis ac Mercurij, peculiarem suamque &il lorum simul aspirationem, illinc euaporationem, Venere ac Luna, fortè eti am &Ioue opem suam conferente. Eodem igitur tempore in diuersis hae &fortasse ijsdem subducuntur regionibus, moxque per aërem raptatae, ac simul permixtae nunc huc nunc illuc distractim feruntur incertae palantesque. Perindeque ut existit in aëre alituum ipsorum pugna, sic est etiam exagitan tium illos stellarum in signifero certamen. Accedit autem &his omnibus altera, atque item altera consideratio, hoc est tum ortus atque occasus fixi alicuius syderis, tum partium signorum, quae sua sponte uentosae sunt, quemadmodum deinceps ordinatim dicemus, cum ad ipsas signorum partes per uenerimus: quas quidem ad partis ubi Sol Lunaue coniunctim, seorsumue concesserint, seu uentosarum stellarum aliqua, aut eas fortè minaciter percusserint, necesse est ea tunc euenire, quae ab illis decreto naturae statuuntur. Quid autem ortus, quidque occasus ferant syderum, obseruatio tot seculorum adeò manifestauit, ut ea sint etiam rusticis quamnotißima, nedum nautis ac nauium gubernatoribus.